2 Corinthians 1:17-20

Vulgate(i) 17 cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non 18 fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non 19 Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit 20 quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram