2 Chronicles 9:26-31

Vulgate(i) 26 exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti 27 tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus 28 adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus 29 reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath 30 regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis 31 dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius