1 Timothy 6:4-10

Vulgate(i) 4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem 6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia 7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus 9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis