1 Timothy 1:11-14

Vulgate(i) 11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate 14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu