1 Thessalonians 4:3-8

Vulgate(i) 3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum 6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione 8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis