1 Samuel 16:14-23

Vulgate(i) 14 spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino 15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te 16 iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras 17 et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me 18 et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo 19 misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis 20 tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul 21 et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger 22 misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis 23 igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus