1 Samuel 13:20-23

Vulgate(i) 20 descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum 21 retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum 22 cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius 23 egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas