1 Peter 3:10-12

Vulgate(i) 10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam 12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala