1 Peter 2:4-8

Vulgate(i) 4 ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum 5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum 6 propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 7 vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt