1 Peter 1:13-21

Vulgate(i) 13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi 14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis 15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis 16 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum 17 et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini 18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi 20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos 21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo