Vulgate(i)
 10  de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
 11  scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias
 12  quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
 13  propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
 14  quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis
 15  sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis
 16  quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum