1 Kings 21:23-25

Vulgate(i) 23 sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezrahel 24 si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli 25 igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua