1 Kings 12:28-33

Vulgate(i) 28 et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti 29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan 30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan 31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi 32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat 33 et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum