1 John 5:9-12

Vulgate(i) 9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo 10 qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet