1 John 1:7-9

Vulgate(i) 7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato 8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate