1 Corinthians 8:10-12

Vulgate(i) 10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta 11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis