1 Corinthians 8:1-3

Vulgate(i) 1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat 2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire 3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo