1 Corinthians 5:7-13

Vulgate(i) 7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis 9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis 10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse 11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis 13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis