1 Corinthians 3:6-9

Vulgate(i) 6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis