1 Corinthians 15:1-28

Vulgate(i) 1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis 3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas 5 et quia visus est Cephae et post haec undecim 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt 7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus 8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei 10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis 12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit 14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem 25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius 26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat 27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia 28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus