1 Chronicles 9:14-20

Vulgate(i) 14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari 15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph 16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi 17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps 18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino