1 Chronicles 6:54-60

Vulgate(i) 54 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 55 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum 56 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne 57 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius 58 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis 59 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum 60 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas