1 Chronicles 6:31-33

Vulgate(i) 31 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio 33 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel