1 Chronicles 6

Vulgate(i) 1 filii Levi Gersom Caath Merari 2 filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel 3 filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 4 Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue 5 Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi 6 Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth 7 porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob 8 Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas 9 Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan 10 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem 11 genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob 12 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum 13 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam 14 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec 15 porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor 16 filii ergo Levi Gersom Caath et Merari 17 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei 18 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel 19 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum 20 Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius 21 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius 22 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius 23 Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius 24 Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius 25 filii Helcana Amasai et Ahimoth 26 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius 27 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius 28 filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia 29 filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius 30 Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius 31 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio 33 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel 34 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou 35 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai 36 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae 37 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core 38 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel 39 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa 40 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae 41 filii Athnai filii Zara filii Adaia 42 filii Ethan filii Zamma filii Semei 43 filii Ieth filii Gersom filii Levi 44 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch 45 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae 46 filii Amasai filii Bonni filii Somer 47 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi 48 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini 49 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei 50 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius 51 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius 52 Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius 53 Sadoc filius eius Achimaas filius eius 54 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 55 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum 56 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne 57 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius 58 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis 59 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum 60 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas 61 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem 62 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 63 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim 64 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum 65 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis 66 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 67 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis 68 Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter 69 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum 70 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant 71 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis 72 de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis 73 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis 74 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter 75 Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis 76 porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius 77 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis 78 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis 79 Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis 80 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis 81 sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis