1 Chronicles 26:1-19

Vulgate(i) 1 divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph 2 filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus 3 Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus 4 filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus 5 Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus 6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi 7 filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias 8 omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom 9 porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo 10 de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem 11 Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim 12 hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini 13 missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum 14 cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis 15 Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium 16 Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam 17 ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini 18 in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas 19 hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari