1 Chronicles 16:7-22

Vulgate(i) 7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius 8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius 9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius 10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum 11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper 12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius 13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius 14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes 16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac 17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum 18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius 20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges 22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari