1 Chronicles 10:3-7

Vulgate(i) 3 et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis 4 et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum 5 quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est 6 interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit 7 quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis