Romans 9:10-16

Clementine_Vulgate(i) 10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12 { non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,} 13 { sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.} 14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15 { Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.} 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.