Romans 13:8-10

Clementine_Vulgate(i) 8 Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. 9 { Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.} 10 Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.