Romans 11:25-29

Clementine_Vulgate(i) 25 Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, 26 { et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.} 27 { Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.} 28 Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. 29 Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.