Romans 10:6-10

Clementine_Vulgate(i) 6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in cælum? id est, Christum deducere: 7 aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. 9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.