Psalms 95:4-7

Clementine_Vulgate(i) 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. 7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem;