Psalms 91:5-10

Clementine_Vulgate(i) 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi: 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.