Psalms 9

Clementine_Vulgate(i) 1 [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. 2 3 Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. 4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. 5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam. 6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi. 7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; 8 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, 9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. 10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. 11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. 12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: 13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. 14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, 15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: 16 exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. 17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. 18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. 19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem. 20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.