Psalms 86:1-150:6

Clementine_Vulgate(i) 1 [Fundamenta ejus in montibus sanctis; 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. 5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.] 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 87 1 [Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. 2 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, 6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. 88 1 [Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 2 3 Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. 4 Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: 5 Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. 6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. 7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? 8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. 9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. 10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. 12 Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti; 13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: 14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. 16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, 17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur. 18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 89 1 [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. 3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum. 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte 5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. 11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. 13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. 14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. 15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.] 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 90 1 [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. 2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. 3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. 4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. 5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; 6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. 8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. 10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. 11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. 12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. 14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. 15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. 16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.] 17 91 1 [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: 2 3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, 4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. 5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. 6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. 7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. 8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi: 9 tu autem Altissimus in æternum, Domine. 10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. 11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. 12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. 13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. 14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: 16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.] 92 1 [Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. 2 Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es. 3 Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos, 4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus. 5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.] 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 93 1 [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. 2 Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. 3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 4 effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? 5 Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt. 94 1 [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.] 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 95 1 [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. 7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. 11 Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; 96 1 [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. 2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. 3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra. 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. 6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. 7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. 8 Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. 9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos. 10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos. 11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.] 13 97 1 [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. 2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. 3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. 4 Jubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite. 5 Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi; 6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini: 7 moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo. 8 Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt 9 a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.] 10 11 12 98 1 [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. 2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. 3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, 4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. 5 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. 6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; 7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. 8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. 9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.] 99 1 [Jubilate Deo, omnis terra; 2 (1b) servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. 3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus. 4 Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, 5 quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.] 6 7 8 9 100 1 [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, 2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ. 3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi 4 cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. 5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. 101 1 [Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 2 3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. 5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. 6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. 7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 102 1 [Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. 2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. 3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: 4 qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: 5 qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua: 6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. 7 Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas. 8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. 9 Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. 10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; 12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. 13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. 15 Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: 16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. 17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, 18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. 19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. 20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. 21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. 22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.] 23 24 25 26 27 28 103 1 [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, 3 qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: 4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. 5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi. 6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquæ. 7 Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt. 8 Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. 9 Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. 10 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ. 11 Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua. 12 Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces. 13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: 14 producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, 15 et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit: 17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. 18 Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis. 19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum. 20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: 21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi. 22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. 104 1 [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. 2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. 4 Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: 6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: 10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, 11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. 20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ: 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. 26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. 28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: 35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. 105 1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus? 3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. 4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo: 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua. 6 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus. 7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum; 8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. 9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. 10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. 11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit. 12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. 13 Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus. 14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. 15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum. 16 Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini. 17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. 19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile. 20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum. 21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Ægypto, 22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. 23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus. 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. 26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto: 27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. 28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. 30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. 31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. 32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos: 33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis. 34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis: 35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum; 36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. 38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus, 39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. 40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. 41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos. 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; 43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. 44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. 45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ: 106 1 [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. 15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. 25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. 26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. 30 Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis: 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit. 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. 40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. 42 Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?] 44 45 46 47 48 107 1 [Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea. 2 3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo. 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus: 5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua: 7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. 8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar. 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus; 10 Moab lebes spei meæ: in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt. 11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam? 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris? 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.] 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 108 1 [Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. 2 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis. 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam. 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. 7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum. 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. 11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. 13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus. 109 1 [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. 3 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: ex utero, ante luciferum, genui te. 4 Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. 5 Dominus a dextris tuis; confregit in die iræ suæ reges. 6 Judicabit in nationibus, implebit ruinas; conquassabit capita in terra multorum. 7 De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput.] 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 110 1 Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. 2 Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. 5 Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. 6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, 7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium. 111 1 Alleluja, [Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. 2 Potens in terra erit semen ejus; generatio rectorum benedicetur. 3 Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus. 5 Jucundus homo qui miseretur et commodat; disponet sermones suos in judicio: 6 quia in æternum non commovebitur. 7 In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino, 8 confirmatum est cor ejus; non commovebitur donec despiciat inimicos suos. 9 Dispersit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria. 10 Peccator videbit, et irascetur; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.] 112 1 Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. 2 Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. 4 Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus. 5 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, 6 et humilia respicit in cælo et in terra? 7 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: 8 ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. 9 Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] 10 113 1 [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? 6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: 114 1 [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, 4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. 115 1 [Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis. 2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. 7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus; 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.] 11 12 13 14 15 16 17 18 116 1 [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. 2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.] 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 117 1 [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicat nunc Israël: Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 118 1 [ Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. 8 Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. 9 In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. 10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. 16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. 17 Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. 21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ. 25 Adhæsit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. 27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. 28 Dormitavit anima mea præ tædio: confirma me in verbis tuis. 29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. 119 1 [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? 4 Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; 6 multum incola fuit anima mea. 7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.] 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159 160 161 162 163 164 165 166 167 168 169 170 171 172 173 174 175 176 120 1 [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël. 5 Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. 6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. 7 Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus. 121 1 [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. 6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. 122 1 [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis. 2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; 4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.] 5 6 7 8 9 123 1 [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël, 2 nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, 3 forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, 4 forsitan aqua absorbuisset nos; 124 1 [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat 2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, 4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde. 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!] 6 7 8 125 1 [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes. 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. 126 1 [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. 2 Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, 3 ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris. 4 Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum. 5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.] 6 127 1 [Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. 2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit. 3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ. 4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. 128 1 [Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël; 2 sæpe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi. 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. 4 Dominus justus concidit cervices peccatorum. 5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. 6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit: 129 1 [De profundis clamavi ad te, Domine; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? 4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: 5 speravit anima mea in Domino. 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.] 130 1 [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. 3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] 4 5 6 7 8 131 1 [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: 2 sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob: 3 Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei; 132 1 [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.] 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 133 1 [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.] 134 1 Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. 135 1 [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus. 2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. 5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus. 6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus. 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus: 8 solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus; 9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus. 10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, 12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus. 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus; 14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus; 15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus. 16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus. 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus; 18 et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus: 19 Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus; 20 et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus: 21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus; 136 1 [Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. 2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra: 3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. 4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? 5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. 6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ. 7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. 8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. 9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.] 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 137 1 [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; 2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. 3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. 4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui. 5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; 6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. 7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. 8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.] 9 138 1 [Domine, probasti me, et cognovisti me; 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti: 4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. 5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. 6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. 7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? 8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. 139 1 [Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. 2 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum. 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: 6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. 7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. 8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli. 9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. 10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos. 11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent. 12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu. 13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. 14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.] 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 140 1 [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. 4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: 6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. 7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.] 11 12 13 141 1 [Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. 2 3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio: 4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. 5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. 8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.] 9 10 142 1 [Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. 2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 3 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. 4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. 5 Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar. 6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. 7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. 143 1 [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. 2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? 4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. 5 Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. 6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. 7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. 10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, 11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. 144 1 [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. 2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. 3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. 4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. 5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. 6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. 7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. 8 Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. 9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. 10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. 11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. 13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. 14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. 15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. 145 1 Alleluja, [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; 2 (1b) psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, 3 in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. 7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.] 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 146 1 Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. 2 Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit: 3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; 4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. 5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. 6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram. 7 Præcinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. 8 Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum; 9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. 147 1 Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. 2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te. 3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. 4 Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. 5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. 6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? 7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. 8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. 9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.] 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 148 1 Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. 3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. 6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; 8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus; 9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; 10 bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ; 11 reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ; 12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: 13 quia exaltatum est nomen ejus solius. 14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.] 149 1 Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. 2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. 3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. 4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. 5 Exsultabunt sancti in gloria; lætabuntur in cubilibus suis. 6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: 7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; 8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; 9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.] 150 1 Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. 2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. 3 Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. 4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. 5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis. 6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.]