Psalms 51:1-19

Clementine_Vulgate(i) 1 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? 2 3 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. 5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 6 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. 7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.] 12 13 14 15 16 17 18 19