Psalms 140

Clementine_Vulgate(i) 1 [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. 4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: 6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. 7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.] 11 12 13