Psalms 129:1-150:6

Clementine_Vulgate(i) 1 [De profundis clamavi ad te, Domine; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? 4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: 5 speravit anima mea in Domino. 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.] 130 1 [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. 3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] 4 5 6 7 8 131 1 [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: 2 sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob: 3 Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei; 132 1 [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum! 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus; 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.] 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 133 1 [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.] 134 1 Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum: 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. 135 1 [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus. 2 Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. 5 Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus. 6 Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus. 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus: 8 solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus; 9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus. 10 Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus. 11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, 12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus. 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus; 14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus; 15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus. 16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus. 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus; 18 et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus: 19 Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus; 20 et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus: 21 et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus; 136 1 [Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. 2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra: 3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion. 4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? 5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. 6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ. 7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. 8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. 9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.] 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 137 1 [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; 2 adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. 3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. 4 Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui. 5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; 6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. 7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. 8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.] 9 138 1 [Domine, probasti me, et cognovisti me; 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti: 4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. 5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. 6 Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. 7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? 8 Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. 139 1 [Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. 2 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia. 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum. 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: 6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. 7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ. 8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli. 9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. 10 Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos. 11 Cadent super eos carbones; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent. 12 Vir linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu. 13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. 14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.] 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 140 1 [Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. 4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: 6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. 7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.] 11 12 13 141 1 [Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. 2 3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio: 4 in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. 5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. 8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.] 9 10 142 1 [Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. 2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. 3 Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. 4 Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. 5 Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar. 6 Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. 7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. 143 1 [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum. 2 Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum? 4 Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. 5 Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. 6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. 7 Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 9 Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. 10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, 11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 12 Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. 144 1 [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. 2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. 3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. 4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. 5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. 6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. 7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. 8 Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. 9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. 10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. 11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. 13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. 14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. 15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. 145 1 Alleluja, [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; 2 (1b) psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, 3 in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. 7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.] 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 146 1 Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. 2 Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit: 3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum; 4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. 5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. 6 Suscipiens mansuetos Dominus; humilians autem peccatores usque ad terram. 7 Præcinite Domino in confessione; psallite Deo nostro in cithara. 8 Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum; 9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. 147 1 Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. 2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te. 3 Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. 4 Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. 5 Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit. 6 Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? 7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. 8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël. 9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.] 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 148 1 Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. 3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 4 Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. 6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; 8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus; 9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; 10 bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ; 11 reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ; 12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: 13 quia exaltatum est nomen ejus solius. 14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.] 149 1 Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. 2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. 3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei. 4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. 5 Exsultabunt sancti in gloria; lætabuntur in cubilibus suis. 6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: 7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis; 8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis; 9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.] 150 1 Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. 2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. 3 Laudate eum in sono tubæ; laudate eum in psalterio et cithara. 4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. 5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis. 6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.]