Psalms 110

Clementine_Vulgate(i) 1 Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. 2 Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus. 3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. 4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. 5 Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. 6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, 7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.