Psalms 104

Clementine_Vulgate(i) 1 [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. 2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. 4 Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: 6 semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 7 Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: 10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, 11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. 20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ: 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. 26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. 28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: 35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.