Proverbs 6:1-5

Clementine_Vulgate(i) 1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ. 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.]