Proverbs 5:3-14

Clementine_Vulgate(i) 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. 6 Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. 7 Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: 10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.