Proverbs 2:1-7

Clementine_Vulgate(i) 1 [Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; 4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,