Nehemiah 3:28-30

Clementine_Vulgate(i) 28 Sursum autem a porta equorum ædificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. 29 Post eos ædificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificavit Semaia filius Secheniæ, custos portæ orientalis. 30 Post eum ædificavit Hanania filius Selemiæ, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam: post eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, contra gazophylacium suum.