Matthew 5:1-12

Clementine_Vulgate(i) 1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, 2 et aperiens os suum docebat eos dicens: 3 { Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum.} 4 { Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.} 5 { Beati qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.} 6 { Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur.} 7 { Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.} 8 { Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.} 9 { Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.} 10 { Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum.} 11 { Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:} 12 { gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.}