Matthew 2:16-20

Clementine_Vulgate(i) 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: 18 [Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.] 19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, 20 dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri.