Matthew 26:52-54

Clementine_Vulgate(i) 52 { Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.} 53 { An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?} 54 { Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?}