Matthew 26:2-5

Clementine_Vulgate(i) 2 { Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.} 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.