Matthew 24:1-14

Clementine_Vulgate(i) 1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. 2 { Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.} 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? 4 { Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:} 5 { multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.} 6 { Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:} 7 { consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca:} 8 { hæc autem omnia initia sunt dolorum.} 9 { Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.} 10 { Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.} 11 { Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.} 12 { Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:} 13 { qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.} 14 { Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.}