Matthew 21:28-32

Clementine_Vulgate(i) 28 { Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.} 29 { Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.} 30 { Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:} 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. 32 { Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.}